# Ex Aeliani Historia 34

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/34

IBER Vi uenandi elephantos scientiam tenent, nobis testantur, hos insectatione uenatorum pressos, cum robore immenso, tum impetu effrenato atque praecipiti, & quem sustinere possit nemo, sic quidem per maximas arbores, tanquam per segetes excurrere, tasque tanquam spicarum calamos, ubi cursum ramorum proceritate retardari uident, perfringere: ubi uero ipsi ex arboribus eminent, & proceriores existunt, tum omni neruorum contentione currere, tum uiam insequentibus praecidere: nec mirum, locorum enim consuetudinem tenent. Cum autem se ex insectatorum suorum conspectu eripuerint, eosque maximis processibus itineris longe & retro positos senserint, tum ex fuga recipiunt animum simul, & tanquam periculo libertati, insistunt: ibique, dum metus solicitudine expulsa, ex immenso labore requiescunt: his interea ad cibi cogitationem memoria excitatur, iuncos & he leras per arbores erraticis implicationibus serpentes depascuntur, atque palmarum tenera cacumina, & aliarum plantarum adolescentiores truncos. Quòd si rursus insectatores ad eos propius adsint, hi etiam iterum sese in fugam impellunt: Cumque ab his multam uiam absunt, iese ex fuga colligentes, requietem curarum ex itineris labore habent. Insequentes autem praecipitante sole debilitati, syluam incendunt, & uiam ipsis obtruunt: quod ipsum sentierites elephanti, se sustinent à progrediendo. Ignem non minus quàm leones extimescunt. b GIL De uenatione elephantorum. CAP. VII. Lephantorum alij palustres, alij montani, alij cam Epestres. Paludibus capti, dementes, Icuesque sunt:

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
