Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 341
Unproofread scanNot analysed yet
Capras uehementissime amant, nanque cum caprarum proxime &secundum littus pascentium unius aut alterius umbra in mari apparuerit, protinus gaudio exsilientes, summo studio adnatant, ac saltu non admodum ad saltandum idonei capras contingere affectant, sensum caprini odoris percipiunt, etsi sub flu ctibus natant, itaque uoluptate gestientes ad eas accedere student. Quòd autem tanta amoris insania in capras existunt ex his idcirco capiuritur quae tantopere desiderant. Nam piscator caprinam pellem extractam cum cornibus induens, insidias parat sole à tergo relicto, atque farinam caprino iure madefactam in eam maris partem spargit, ac abijcit, ubi habitare solent Sargi, quibus tanquam filtro quodam odoris supradicti allectati accedunt, farina uescuntur, pellis assimulatae caprae conspectu permulcentur: ex his autem multos piscator hamo robusto capit: cuius linea alba non ex arundine appensa est, sed uirga cornea simulac ad hamum adhaeserit, subtrahere expeditissime conuenit, ne alios conturbet. Manu etiam capiuntur, si quis spinas, quas ad tuitionem sui excitant, à capite ad partem inferiorem reuocando &flectendo declinet, premendoque ex lapidibus, in quos ad latendum se compellunt, extrahat. De Sargorum piscatu. CAP. XX. CArgos hoc modo Cares capiunt: Cum enim mol Oles &remissas auras auster afflat, &ad harenas