Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 342
Unproofread scanNot analysed yet
capitur: Sed neque tamen etiam inde, nisi uix &ad modum raro: quòd si capiatur, coronis ob secundam piscationem sese non modò piscatores ornant, sed &piscatoria nauigia sertis redimiri curant, &plausu, &tibiarum sono praedam testantes, ad terram nauem applicant. Alij propterea non hunc, sed Anthiam sacrum existimant, quia locus quem Anthias incolit, &beluarum expers, &urinatoribus tutus est, &cum piscibus pacem seruat. Cuius fiducia pisces confirma ti, ibidem pariunt. Naturae causam penitus retrusam &abditam non meum est explicare: non magis quàm exponere causas cur Gallinaceum Leo &Basiliscus timeant: cur Suillum pecus Elephantus horret: in quibus exquirendis, etsi qui permulto abundant otio, plurimum temporis consumant, non tamen opta tum assequuntur. CAP. XXII De pisce Aulopio. Vi circum insulas Tyrrhenicas nuncupatas in maritimis rebus uersantur, cetaceum quempiam piscem Aulopion appellant, cuius uim, &naturam explicare non alienum est: magnitudine maximum. Aulopion maximi Thynni superant, &robore Aulo pios cum illis collatus, primas fert. Quamuis Thynnorum natio fortissima est, &aduersarij Aulopij prompte repugnantis primum impetum ui sanguinis consistentis suftinet, quo celeriter dispulso, uincitur.