Latin
CAP. XXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 345
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem alijs omnibus animalibus tanquam foedere deuinctus est, pacemque habet, non similiter cum ncolis maris auibus pace coniungitur, sed &eas perhorret, ac si earum quaepiam comparuerit, sese uersat, &tandiu saltatorio quodam facto tripudio saltat, dum de saxo in undam desiliens, salutem adeptus fue rit. Cum autem mare &terram amicam habeat, ipsum idcirco Adonin, quemadmodum mea fert opimo, ij appellarunt, qui huiuscemodi nomen ei imposuerunt, quod Adonidis, qui Cynarae regis filius fuit, uitam inspexerunt: eum sanè duabus in amore deabus fuisse, alteri marinae, alteri terrestri. De castitate Aethnei piscis. XXV. CAP. Vnt igitur &castitate pręstantes pisces Aethneus, Dita appellatus, posteaquàm cum pari suo tanquam cum uxore quadam coniunctus eam sortitus sit, aliam non attingit: neque ad fidem tuendam sponsalium tabulis illi opus est, neque malae tractationis poenam timet. Neque Solonem ueretur, ex quo leges nobiles &urbes graues profectae sunt, quibus libidinosi homines non parere nihil uerentur. GYLLII ACCESSIO. CAP. XXVI. De Amiarum pugna cum Delphinis. Cum XI.