# Ex Aeliani Historia 345

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/345

Cum autem alijs omnibus animalibus tanquam foedere deuinctus est, pacemque habet, non similiter cum ncolis maris auibus pace coniungitur, sed & eas perhorret, ac si earum quaepiam comparuerit, sese uersat, & tandiu saltatorio quodam facto tripudio saltat, dum de saxo in undam desiliens, salutem adeptus fue rit. Cum autem mare & terram amicam habeat, ipsum idcirco Adonin, quemadmodum mea fert opimo, ij appellarunt, qui huiuscemodi nomen ei imposuerunt, quod Adonidis, qui Cynarae regis filius fuit, uitam inspexerunt: eum sanè duabus in amore deabus fuisse, alteri marinae, alteri terrestri. De castitate Aethnei piscis. XXV. CAP. Vnt igitur & castitate pręstantes pisces Aethneus, Dita appellatus, posteaquàm cum pari suo tanquam cum uxore quadam coniunctus eam sortitus sit, aliam non attingit: neque ad fidem tuendam sponsalium tabulis illi opus est, neque malae tractationis poenam timet. Neque Solonem ueretur, ex quo leges nobiles & urbes graues profectae sunt, quibus libidinosi homines non parere nihil uerentur. GYLLII ACCESSIO. CAP. XXVI. De Amiarum pugna cum Delphinis. Cum XI.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
