Latin
CAP. XXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 347
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem aliquod spatium ei dant respirandi à certamine, tum uideas rabiem ducis irati, tum mortisera Amijs pernicies infertur. Hae quidem in fugam se impellunt, ille uero fulmini similis, has acriter insequitur, &discerpit, &lacerat, simul &effuso multo ianguine, purpurescit mare. Itemque Amiae hamo captae, lineam exedunt, &consumunt. Quemadmodum Anguillae capiuntur. CAP. XXVII. Omo piscandarum anguillarum usu peritus ad Esinuosum locum ubi latius confluens dilatatur uel in saxis ex aqua eminentibus uel in arbore radicitus uentorum turbinibus extirpata &iam putrescenti sedens, per pinguis intestini ouilli tria aut quatuor cubita pa tentis alterum caput in aquam deijcit, quod aquę uorti cibus agitatum uolutatur, idemque illius alterum extremum manibus tenet, in quod quidem ipsum arundinis fru stum perinde longum atque gladij capulum insertum est. Neque uero diu anguillas esca latet, quin continuo earum prima quęque fame stimulata hiante ore atque imminemti hamatos ac unciatos dentes suos in idipsum intestinum defigit, atque hoc idem crebra insultatione detrahere conatur. At enim piscator anguillam intelligens, ad fluctuans XI.