Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 349
Unproofread scanNot analysed yet
concreuerit, ualde &limosum &atrum efficitur, atque ex sua quadam uoluptate, mirabili natura &uitali tepescit: Atque in permulta animalia nimirum Apuas immu tatur, eae autem sic in putrido luto &sordibus tanquam lumbrici generati ad natandum maxime ualent. Tumque mirabili causa quadam ad salutaria impelluntur, eò nimirum ubi ad tegendam uitam perfugia, &ad tuendam propugnacula habeant. Haec autem perfugia sunt scopulosa saxa è terra eminentia, ac in multiplices sinus remebundorum fluctuum, &saxifragarum undarum uerbe ratione multo tempore excauata. Haec ideo abdita eis perfugia natura indicauit, ne fluctibus conuelierentur ac labefactarentur: debiles enim sunt ad resistendum &infirmę contra fluctuum incursiones. Nullo cibo ad sese alendas egent, nanque ad uitam eis satis est mutuo linctu se lambere, uerriculis tenui filo contextis comprehenduntur. De Asello marino. XXXII. CAP. COr in uentre marinum asellum habere harum Crerum periti asseueranter nos docent: Atque in ser monem hominum uenit huius partum nunquam deprehensum fuisse. Vt caeteris quidem partibus interioribus non cum alijs differt, sic certe suo proprio quodam more nihil non solitarium amat, neque se cum alijs sociari gaudet. In cerebro lapillos molari figura possidet, alij quidem pisces tempestatibus perfrigidis occultantur, hic autem exortu caniculae latet. De Aspargis piscibus.