# Ex Aeliani Historia 351

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/351

CAP. XXXIIII. De Callionymo piscc. E rei piscatoriae bene peritis audire potes ex pisci bus quendam esse nomine Callionymum. Huic Aristoteles ait in iccore fel situm esse, pro portione corporis maxime omnium copiosum: Iecur autem ad dextrum latus collocatum esse. Cui quidem rei testimonio est Menander in Mesenia: Facio, inquit, te habe re fel Callionymo copiosius. Anaxippus item in Epi dicazomeno, Nisi moueas & sic ut Callionymi feruere efficias omne fel. Sunt qui eum dicant esculentum, alij plerique negant. De Capitonis piscis continentia. CAP. XXXV. CApito è piscium genere est, qui in paludibus deOgunt continentissimus, ac in uictu temperatissimus esse creditur. Etenim nullam animantem inuadit, sed cum omnibus pacem seruare solet. Si uero in quempiam iacentem inciderit, hunc in suum prandium conuertit, non prius tamen eum attingit, quàm caudam mouerit, si immobilis sit, hunc praedam sibi facit, si uero moucatur, eo intacto discedit. De Capitonis amore.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
