Latin
CAP. XXXVI
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 353
Unproofread scanNot analysed yet
Piscatores bini obseruato tempore cum luna silet nauem coenati conscendunt, &à terra soluentes, modo mare à tempestate conquiescat, silentio &moderate remigant, simul &eorum alteruter sensim ac leniter remo nauem impellit, alter recubans, suam nauis partem usque eo deprimit, quoad eius labrum proxime ad aquam accesserit. Capitones horumque speciem similitudinemque gerentes mugiles sine quod ex nocte laetitiam &uoluptatem percipiunt, siue etiam quia à tranquillitate maris delectantur, latebras relinquentes, sic ad summam aquam efferuntur, ut ex aqua summo rostro emineant, &natare usque eo pergant, donec ad littus propius accesserint. Quod quidem ipsum piscatores postquam perspexerunt, sedata remigatione &pedetentim accessu ad pisces facto, naui gant, ubi uero ex piscatoriae motione fluctus cieri ac agitari coepti sunt, à terra statim pisces resugiunt, &fre quentes in partem nauis inclinantem &praecipitantem sine retibus innatant, &uero sub potestatem piscantium cadunt. De marinis Cicadis.