# Ex Aeliani Historia 356

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/356

LIBER bus exedi & confici ualde metuant, idcirco ad insidias quibus sunt opportuni uitandas eatenus confertis turmis densi natant, ut eorum quisque ad uicinum proximum adhaerescat, ut ne scaphae quidem incurrentes, cos dissocient, nec si quis remis dispergere conetur, eorum societatem dirimere possit. Ita inter se restricte & pertinaciter, tanquam contexti contrahuntur, ut tan quam ex aceruo frumentorum aut fabarum si quis in cos immiserit manum, accipere queat, non tamen sine ui abstrahuntur, quin per saepe distrahantur, ut & eorum alteram partem abruptam capias, & alteram relinquas, & in plerisque caudam retineas, in alijs non assequaris, ex alijs caput reportes, & alteram partem in mari reliquam facias. Eorum conserta & continens natatio à rei maritimae peritis bolos appellatur, qui permultas piscatorias naueis interdum implet. De fluuiatilibus Equis. CAP. XLIII. Luuiatiles equi Nili alumni, segetum ut maturitas Tuenit, & flauent spicae, non eas continuo depasci ingrediuntur, sed extrinsecus coniecturis assequuntur quantum ad se explendos satis sit. Post talem con siderationem pascere aggrediuntur, ac postquam sunt pabulo conferti, auersis uestigijs retroque uersus ad Nilum cedere properant. Hoc enim ipsum eo pacto ma chinantur, ut agricolas sese inuadentes aduerso corpore non à tergo excipiant. Summe impius est, parentem cnim suum exest & conficit. De Equo fluuiatili. CAP. XLIIII.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
