Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 357-2
Unproofread scanNot analysed yet
fluminum, &Europei Strymonis, speciem siluri similitudinemque gerit. Ex piscibus suorum foetuum amantissimus est, nam simul ut foemina peperit, cura quidem illa de partu suo liberatur, ac nimirum cubitans suorum tuitione exsoluitur. At uero assiduum se praestans mas custodem ad conseruationem eorum, quae procreauerit, aduigilat, &eos ab omnibus insidijs prohibet: atque sicut Aristoteles inquit, hamum deuorare potest. De Glaueo pisce. CAP. XLVI.