Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 362
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si natura euicerit, hunc tamen periclitata prius morte in obliuionem &dementiam incurrere: sin in uentrem inferiorem delapsum fuerit, ipsum omnibus iam membris captum è uita excedere. Ex morte porro qui euadunt, mente capti aquam summo studio persequuntur. Hanc enim ipsam idcir co expetunt aspicere, tum stillantem audire, quòd sanè eis aegritudinis leuationem afferat, &somnum conciliet. Itaque ad perennes fluuios, aut ad littora, aut iuges fontes, aut lacus commorationes eis gratae sunt &iucundae, cum tamen non magnopere desiderent bibere, sed &ipsum natare, &pedes aqua alluere eis plurimum iucuditatis affert. Sunt qui non haec mala dicant huius bestiae uentrem creare, sed Hippocampum algam acerbissimam ex qua ita afficiatur, depasci. Ve runtamen solertia ueterani piscatoris &ad res maritimas bene prudentis saluitaris etiam repertus est Hip pocampus, is &Cretensis erat, &filios admodum adolescentes piscatores etiam habebat. Accidit etiam ut hic piscator Hippocampos simul cum alijs piscibus caperet, &peradolescentes à rabida canicula morderentur. Cum eorum in Methyna Cretensi ad littus iacentium uicem dolentes spectatores interficiendam caniculam censerent, &illius iecur medicamentum ad rabiem edendum iuuenibus dandum esse: alij con sulerent à Diana salutem petendam esse, senex piscator eos de consilijs quae afferrent, laudatos dimisit, &Hippocamporum exenteratorum alios assos eis comedendos dedit, alios in acetum &mel contriuit, ijsque morsus ulcera obligauit, atque hominum adolescentium rabiem uicit, eosque ad incolumitatem tandem restituit.