Latin
FINIS LIBRI XI
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 367
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uero Polypus Locustas à se comprehensas occiderit, expri mit carnes, atque earum succum exhaurit, ac nimirum Locusta cornibus erectis iracundia furens, in eum modum Murenam lacessit. Haec igitur aculeos quibus hostis praemunita est, mordicus tenet, illa uero pedes acutos tanquam manus praetendens, utrinque cuti inhaerere fortissime non intermittit, haec discrutiatur seseque huc &illuc uersat, &acutas testas amplectitur, quibus confixa remollescit &succumbit: denique remissa iacet, locusta ex hoste instituit prandium.