# Ex Aeliani Historia 367

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/367

Cum uero Polypus Locustas à se comprehensas occiderit, expri mit carnes, atque earum succum exhaurit, ac nimirum Locusta cornibus erectis iracundia furens, in eum modum Murenam lacessit. Haec igitur aculeos quibus hostis praemunita est, mordicus tenet, illa uero pedes acutos tanquam manus praetendens, utrinque cuti inhaerere fortissime non intermittit, haec discrutiatur seseque huc & illuc uersat, & acutas testas amplectitur, quibus confixa remollescit & succumbit: denique remissa iacet, locusta ex hoste instituit prandium.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
