# Ex Aeliani Historia 368

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/368

Hic igitur coactus magnum & difficile inire certamen, primum uarium & multiplicem gyrum agens, brachia huc illuc uersat, conans ho rum iactatione ipsam à sese depellere, at enim nulla arte cuadere potest. Contrà Murena Polypi lubricis membris circumplicata, facile ex his tanquam aqua effluens clabitur. Is uero modo dorsum illius, modo collum, modo caudam circumplectitur, modo in os ciusdem incurrit, ac nimirum quemadmodum ad luctationem imperiti homines inanes ostentant uires, sic Polypi acetabula non palęstrice iacta, Murena acutis dentibus discerpit & lacerat, & partim ex his mandit, partim semicomesta & palpitantia, huc illuc distrahit lam rursus magna fiducia Locusta Murenam ad pugnam lacessit. Haec irritata, in certamen descendit, at crsi animo infesto hanc contra uenit, tamen ipsam du ro tegmento circummunitam parum laedit, & frustra ideo dentes defigit, quòd tanquam à silice repulsi, sic cius durissimo tegmine retusi, hebescunt & debilitantur. Veruntamen Murena magis magisque tantisper animo incitatur, dum suum collum tantopere stri cte longis illius brachijs quam ferrcis forcipibus tene ri sentit, nihilque remitti quantumlibet uiolenter sese in fugam impellere conetur, & summo doloris sensu affecta, quoquouersum corpus suum intorqueat. Cum enim aculeatum locustae dorsum circumplectitur, interea aculeis transfigitur, tandemque multis uulneribus acceptis, sua imprudentia conficitur. Iam porro locustam siliceis forcipibus & robustis aculeis armatam & uelocem, tardus Polypus & mollissima pelle obductus expugnat. Hic enim cum eam in cauerna iacentem deprehenderit, in eius dorsum latenter inua dit, & uincula circunijcit, & fortibus acetabulis fauces intercludit, ne spirare possit. Locusta uero illius circumplicatione uicina ad moriendum, nunc quiescit, nunc mouetur, nunc ad saxa alliditur, is uero non intermittit tandiu oppugnare, quoad exederit & confecerit. De Polypi pugna cum Aquila. CAP. VII.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
