# Ex Aeliani Historia 369

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/369

Vmin saxum non admodum è mari eminens PoClypus aliquando correpens ascen disset, ibique explicatis alis summa cum uoluptate, quòd frigida tempestas esset, à tepore solis calesceret, neque sane se in taxi colorem uertisset, quod quidem ipsum cum ad declinandas, tum magis ad moliendas piscibus insidias facere solet, Aquila acris & acuta in uidendo, praedam, si non sibi futuram bonam, attamen paratam & promptam sibi & suis pullis perspicue cernens, quamto potuit maximo alarum impetu in Polypum insiluit: Sed & piscis hic circumplicantibus Aquilam & pertinaciter adhaerescentibus cirris, in profundum letraxit, hostem capitalissimam, simul & interfecit, quae quidem Lupus hians (ut est in prouerbio) inani pe illusa, deinde in mari mortua fluitabat. Sed homines plura eiuscemodi perpetiuntur, ut Cambyses Cy ri filius apud Massagetas, ab Herodoto decantatos, & Policrates Polycrates ad diripiendum aurum magno studio & liligentia in Oroetem profectus, decepti fuerunt. At bestiae ea pericula ignorant, homines uero non cauent, quin etiam scientes & prudentes in haec ipsa incurrunt. De Polypi libidine. CAP. VIII. X piscibus libidinosissimum Polypum, eatenus Eflagranti ueneris cupiditate incendi ferunt, dum

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
