Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 372-2
Unproofread scanNot analysed yet
effundit: non enim desistit coire, priusquàm mem brorum robore desectum humi stratum, quiuis qui ad cum appropinquat, siue sit is cancellus, siue cancer, siue alij pisces, quos antè deuorabat, ipsum tandiu membratim decerpunt, &lacerant, dum uitam amiserit. Foemina item ex pariendi dolore perire solet: non enim discreta oua, sed continentia inter se, &cohęren tia ex angusto foramine pariuntur: quamobrem non biennium amplius uiuit. De Sepia. XII. CAP. Vm se à peritis piscatoribus captari cognoscit Sepia, suum atramentum emittit, quo circunsusa, ab oculis piscantium remouetur, eorumque perstringit oculos: piscatores uero cum sit in corum oculis, nihil tale uident. Et Aenaea tenebris circumsepto sefellit Achillem Neptunus, ut ait Homerus. GYLLII ACCESSIO. De Sepiae astu. XIII. CAP. Stute pisces Sepia capit, nam brachijs quae à suo