Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 374
Unproofread scanNot analysed yet
Idemque affert, cyanei coloris speciem similitudinemque gerere, in dorso pinnas habere molles &lenes, casdemque in natando explicare, &ad similitudinem lunae semicirculum efficere, simul &eum ipsum cum est plena luna, tum impleri, tum implere. Nempe arbores si ex his illum appenderis decrescente luna, exsiccari, atque interire: ac si ad plantas admoueris, eas marcescere, &euanescere: si iam plena luna in id aquę quod in perfossis puteis reperitur, quis hunc piscem iniccerit, aquam iugem &perennem fore: sin extrema luna, aquam ex arescere. Quod si hunc eundem in fontem scaturientem conicceris, quomodo dixi deputeo, is ad rationem lunae modò euanescet, modò implebitur De Lupo marino. CAP. XV. Vpus piscis à Squillis superatur, quanquam piLscium maxima uorago est. Cum autem se ipsas ulcisci Squillae non queunt, pro ultione extremum spiritum in uictoria effundere non dubitant. Equidem earum astutias &fraudes non grauabor narrare: Cum se interceptas sentiunt, fastigium quod emi net à capite, quodque simile est acutissimo triremis rostro, atque in summa parte secturas habet, modo serrulae uncinate. Hae itaque non humili spiritu, sed pla ne regio, cum sese hoc mucrone instruxerunt, summa leuitate saliunt, &tanquam saltatorium uersant orbem. Lupus ore maxime hiante atque imminenti cum sit, pelle tenera &molli Squillam ex lassitudine uiribus defectam comprehendit, atque prandium fore arbitratur. Squilla primum in gutturis laxitate saltat, post aculeos in miscrum nenatorem defigit: huic interiora exulcerantur, tumescentiaque plurimum sanguinis mittunt: denique suffocatione Lupum interficiens, interficitur.