# Ex Aeliani Historia 375

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, SYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/375

SYLLII ACCESSIO. Quemadmodum Lupus & Mormylus ex retibus euadunt. AP. XVI. Vpus & Mormylus, cum piscatorum insidijs se Lirretitos sentiunt, scrobe facta sub arenam aut coenum subeuntes, sese occultant, ut ne cum piscatores euerricula in littus expellunt, atque eijciunt, ipsi quoque euerrantur, & abripiantur: atque etiam Lupus hamo captus sese in excelsum iaculatur, & huc illiicque tandiu lincam uersat, dum luculentiore facto uulnere ex hamo elabitur: quamobrem ab Aristophane omnium piscium sapientissimus appellatur. De Melanuro. CAP. XVII. Inmidissimi piscium Melanuri, suae timiditatis testes habent piscatores: neque enim capiuntur nassa, neque ad eam accedunt. Siquando eis saginam circundederis, imprudentes comprehenduntur. Cum autem placidum & quietum est mare, ij ad imam maris sedem in petris aut algis quiescunt, tegumentoque proteguntur, quocumque corpus occultari potest. Cum in alto aduersa tempestas est, piscesque alios uident in altitudinem ex fluctuum impetu descendere, hi tum fiducia implentur, simul & ad littus appropinquant, atque spumam super se fluctuantem, scipsosque coope rientem, satis esse ad se tuendum arbitrantur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
