# Ex Aeliani Historia 376

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, SYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/376

Vix dici potest quàm pernoscunt, eo die, nocteue cum feritas maris & immanitas efferuescit, tum à piscatoribus non adiri mare. Ac cum maris tempestates sunt, ex his uiuunt cibis, quos è saxis partim eruunt, partim è terra euellunt: nec tamen nisi sordidis pascuntur, & abiectis quibus non facile alius piscis, nisi fame oppressus, uesceretur. Cum maris tranquillitas uiget, in solo sabulo pabulum inquirunt, hincque pascuntur. De Merula marina. CAP. XVIII. ¶Erula marina domiciliorum & sedicularum loIco in petris & cauernis stabulatur. Eorum quisque cum multis complexu uenereo iungitur: etsi hoc genus matrimonij contemnendum, multarunmque esse tudiosum, delicatorum ad res uenereas dicerem esse Barbarorum. Et tu qui Xenophontiae Cyri paediae studuisti, diceres esse Medorum, & Persaru. Omnium autem piscium est maxime Zelotypus, cum semper aliàs, tum maximè cum eius uxores pariunt. Cum enim parturiendi doloribus eae tenentur, domi quiescunt: mas autem, nempe maritus, foribus incubans, cauet ne extrinsecus insidiae inferantur, metu paruulorum: uidetur nondum genitos amare, metuque paterno motus, his timere: & totos dies in corum custo dia permanet, nihil gustans. Cura ipsum alit. Sub crepusculum uespertinum intermittit hanc custodiendi necessitatem, cibumque exquirit, singulisque coniugibus, quae sunt intus, siue sint in partus doloribus, siue iam enixae cubent, algas multas in cauernis, & circum petras ad uictus comparationem affert.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
