# Ex Aeliani Historia 377

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, SYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/377

Experiens piscator cum insidias Merulae molitur, hamum Squilla mplicatum deijcit, atque is idem submouet lineam, excitans & exacuens piscem ad cibum. Squilla uero mota speciem quandam sui praebet ingressurae in cauernas Merulae, hoc enim ipsum capitaliter odit. Quamobrem cum id fieri sentit, inuadit, existimans eam hostem esse: non enim tum cibus curae illi est: cumque Squillam dentibus lacerauerit, discedit, cibo praestabiliorem & antiquiorem curam uigilandi ducens. Cum porrò quiddam ex obuijs comesurus est, primo perfringit, deinde iacere sinit, uidensque hoc idem non palpitare, & iam mortuum esse, comedit. Fceminae uero quandiu marem uident propugnantem, domi manent, formamque tuendae familiae serant. Cum uero perijt, eae prae moerore acquiescere nequeuntes, errant, eas enim tristitia foras educit, umque capiuntur. Quid ad haec poëtae dicunt, Euadnem, & Alcestin dudum nobis gloriose lugentes.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
