Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 378
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim modò ad moliendas alijs piscibus insidias prudens est piscium natio, uerum etiam pisca tori artibus illudit, &naturae solertia humanum ingenium uincit. Mugiles irretiti, non se insidijs circumuallatos esse ignorantes, in sublime efferuntur, &nituntur retia transilire, neque à prudenti consilio aberrant: nam saepe retium excelsitatem traijcientes, ex mortifero periculo euadunt, ac si primi saltus aberratione in rete rursus dilabuntur, non postea amplius tentant transilire, sed anxij quiescunt, &prostrati à praedone caedem expectant. GYLLII ACCESSIO. De piscium ingenio &Mugilis astutia. XX. CAP. Erum expetendarum fugiendarumque prudentes Runiuersos pisces esse, cum ex alijs eorum actionibus patet, tum quòd non tam paruo negotio capiumtur quàm à Lupis, Asini: &Meropibus, Apes: &Hi rundinibus, Cicadae. Omnium enim piscium prudentissima periculorum praesentio, &incommodorum summa cautio atque prouisio est. Quamobrem uariorum &multiplicium instrumentorum insidijs piscatorijs attentantur: quod quidem liquet, è re haudquaquam in piscatorum uulgus ignota.