# Ex Aeliani Historia 378

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/378

Neque enim modò ad moliendas alijs piscibus insidias prudens est piscium natio, uerum etiam pisca tori artibus illudit, & naturae solertia humanum ingenium uincit. Mugiles irretiti, non se insidijs circumuallatos esse ignorantes, in sublime efferuntur, & nituntur retia transilire, neque à prudenti consilio aberrant: nam saepe retium excelsitatem traijcientes, ex mortifero periculo euadunt, ac si primi saltus aberratione in rete rursus dilabuntur, non postea amplius tentant transilire, sed anxij quiescunt, & prostrati à praedone caedem expectant. GYLLII ACCESSIO. De piscium ingenio & Mugilis astutia. XX. CAP. Erum expetendarum fugiendarumque prudentes Runiuersos pisces esse, cum ex alijs eorum actionibus patet, tum quòd non tam paruo negotio capiumtur quàm à Lupis, Asini: & Meropibus, Apes: & Hi rundinibus, Cicadae. Omnium enim piscium prudentissima periculorum praesentio, & incommodorum summa cautio atque prouisio est. Quamobrem uariorum & multiplicium instrumentorum insidijs piscatorijs attentantur: quod quidem liquet, è re haudquaquam in piscatorum uulgus ignota.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
