# Ex Aeliani Historia 382

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/382

De Muribus marinis. CAP. XXVI. * Neolae domorum Mures cum ad caetera omnia tiImidi & perimbecilli habentur, tummaxime strepitus timore afficiuntur, sed nihil peius quàm Felis uocem perhorrent. Timidi etiam agrestes, sed domesticis audaciores: non item marini. At enim etsi non magno sunt corpore, inex pugnabili tamen septi sunt ro bore atque muniti: quippe qui ad propugnandum duplici confidunt armaturae, praedurae nimirum pelli, & dentium robori: cum enim ualentibus piscibus, & rei piscatoriae peritissimis hominibus pugnant. De Mustello & Mustella, terrestri & marina. XXVII. CAP. Errestris Mustella fera bestia atque insidiosissiIma, in defunctos homines inuadit, & nisi arceatur, eorum oculos diripit & exsorbet. Mustella breuis piseis, nullam cum Mustello communitatem habet: Nam hic quidem chartilagineus est, & pelagius, & magnitudine praestans, simul & canis speciem simi litudinemque gerit. Mustellam uero diceres esse lecorinum. Pupillae oculorum ad Cyaneum colorem accedunt, eius mentum quàm lecorini majus est, & minus quàm Chremytis, Algas depascitur, & saxatilis est, atque similiter ut terrena omnium cadauerum, in quae incurrit, oculos exest, & conficit. one pisce. DeM

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
