Latin
CAP. XXVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 384
Unproofread scanNot analysed yet
Dc Orphis sacris piscibus Myrensium. CAP. XXXI. IN Myrensi Lyciae sinu Apollinis templum est, ad Acuius sacerdotem uitulinas carunculas distrahentem Orphi adnatant, &tanquam sanè conuiuae ad epulas inuitati, carnes comedunt: &uero immolantes ex co magna uoluptate afficiuntur, quòd pisces sua sacrificatione pascantur. Quod quidem ipsum res suas bone &feliciter sibi casuras esse significare persuadent, idcircoque propitium esse sibi Deum dicunt, quòd suis cibis pisces expleantur. Quòd si caudis carnes in terram eijciant tanquam sordidas à se detestantes, inde sibi iram Dei protendi arbitrantur. Itemque huiuscemodi piscium genus sacerdotis uocem &agnoscit, &si ad cos à quibus appellatur, accesserit, sic incredibilon ipsis laetitiam affert, ut si contrà fecerit, ma gnum dolorem eisdem inurit. De Que &Epatho piscibus marinis.