# Ex Aeliani Historia 384-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, AP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/384-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/384-2

AP. XXXII. EN specubus abditae latent maris incolae Oues & Epathi, & à piscatoribus Praepontes nominari soliti. li quidem quanquam natura maximi uideantur, tamen ad natandum segnes sunt: non enim à suis latibulis longe aberrant, imo uero circum ea ipsa semper uolutantur. Infirmioribus piscibus adnantibus insidias faciunt. Asellus inter eos numerari potest, hic exortum caniculae ex timescit. CAP. XXXIII. De Oxyryncho maris rubri. Xyrynchus, quem mare rubrum profert, ore est Opraelongo, oculis ad similitudinem auri fulgentibus, eius dorso signa pallore insignira sunt, pinnae priores ei nigrae existunt, eae uero quae sunt in dorso albae: cauda prolixa & uiridis, quam mediam aureola linea intersecat. De Oxyryncho Nili pisce.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
