# Ex Aeliani Historia 384

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/384

Dc Orphis sacris piscibus Myrensium. CAP. XXXI. IN Myrensi Lyciae sinu Apollinis templum est, ad Acuius sacerdotem uitulinas carunculas distrahentem Orphi adnatant, & tanquam sanè conuiuae ad epulas inuitati, carnes comedunt: & uero immolantes ex co magna uoluptate afficiuntur, quòd pisces sua sacrificatione pascantur. Quod quidem ipsum res suas bone & feliciter sibi casuras esse significare persuadent, idcircoque propitium esse sibi Deum dicunt, quòd suis cibis pisces expleantur. Quòd si caudis carnes in terram eijciant tanquam sordidas à se detestantes, inde sibi iram Dei protendi arbitrantur. Itemque huiuscemodi piscium genus sacerdotis uocem & agnoscit, & si ad cos à quibus appellatur, accesserit, sic incredibilon ipsis laetitiam affert, ut si contrà fecerit, ma gnum dolorem eisdem inurit. De Que & Epatho piscibus marinis.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
