# Ex Aeliani Historia 385

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, AP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/385

CAP. XXXIIII. Xyrynchus Nili alumnus, ex acumine rostri no men trahens, illic uenerationem & religionem habet, ut piscatores ualde timeant, nequando is piscis apud eos sacer, & magna religione praeditus hamo traijciatur: quem si fortè hamo ceperint, nunquam tamen edere audent, atque cum pisces retibus comprehenduntur, diligenter etiam atque etiam perscrutantur, nunquid horum piscium imprudentes unà cum alijs caeperunt: Malunt enim nihil piscium exc pere, quàm hoc retento maximum piscium nume rum assequi. De Oxyrynchis Caspijs. CAP. XXXV. YN maximo Caspiae lacu Oxyrynchi ab acumine Trostri nuncupati, magnitudine octo cubitorum procreantur. Eos Caspij captos distrahunt, & muria con ditos atque exsiccatos Camelis Ecbatana uehunt, simul & adipe detracto, farinas ex ijs conficiunt, & hu iusmodi salsamenta quidem uendunt. Oleo uero pin guissimo & suaueolenti unguntur, atque etiam exempta ex ijs uiscera excoquunt. Vnde ad permultos usus accommodatum fit glutinum: nam non modo ad quaecunque applicatum fuerit, adhęrescit, sed & firmissime retinet, ut & decem diebus madefactum nun quam postea dissoluatur: & eo ad Elephantos comprehendendos uenatores utantur, & pulchra facinoraedant. De Pagris & Meotis piscibus Nili. XXXVI. CAP. Egyptij Syenitae sacros pisces Pagros ducunt: Aatque Elephantinem sic nuncupatam incolentes,

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
