Latin
XXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 388
Unproofread scanNot analysed yet
is pari magnitudine est cum Anthia maximo. Aspectus similitudo illi etiam est cum Lupo: naso est leuiter adunco, cingulis aureis distinguitur, quae à capite exorientia oblique feruntur, &ad uentrem usque pertinent, frequentibus &permagnis dentibus munitus est. Ex omnibus piscibus qui in eo mari uersantur robore &audacia maxime excellere dicitur. Dc Physa pisce. XLI, CAP. PHysa Aegyptius piscis admirabili natura praediTtus est, nam eum notionem habere ferunt, quando luna augeatur &diminuatur, eiusque iccur cum luna pariter decrescere pariterque recrescere, corporisque habitu modò esse opimo, modò gracili &tenui. De Physsalo pisce maris rubri. CAP. XLII. N mari rubro, sinu Arabico, piscem Leonides BiIzantius gigni ait, Gobio aetatis perfectae non magnitudine inferiorem: nullos oculos, nullumque os ha bentem, more tamen piscium branchias his innatas esse: capitis figuram etsi minus expressam coniectari posse: infra imum uentrem formam quandam leuiter contractam in sinum apparcre, quae smaragdi colorem reddit, hanc ei oculorum loco &oris esse idem ait.