# Ex Aeliani Historia 388

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/388

is pari magnitudine est cum Anthia maximo. Aspectus similitudo illi etiam est cum Lupo: naso est leuiter adunco, cingulis aureis distinguitur, quae à capite exorientia oblique feruntur, & ad uentrem usque pertinent, frequentibus & permagnis dentibus munitus est. Ex omnibus piscibus qui in eo mari uersantur robore & audacia maxime excellere dicitur. Dc Physa pisce. XLI, CAP. PHysa Aegyptius piscis admirabili natura praediTtus est, nam eum notionem habere ferunt, quando luna augeatur & diminuatur, eiusque iccur cum luna pariter decrescere pariterque recrescere, corporisque habitu modò esse opimo, modò gracili & tenui. De Physsalo pisce maris rubri. CAP. XLII. N mari rubro, sinu Arabico, piscem Leonides BiIzantius gigni ait, Gobio aetatis perfectae non magnitudine inferiorem: nullos oculos, nullumque os ha bentem, more tamen piscium branchias his innatas esse: capitis figuram etsi minus expressam coniectari posse: infra imum uentrem formam quandam leuiter contractam in sinum apparcre, quae smaragdi colorem reddit, hanc ei oculorum loco & oris esse idem ait.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
