Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 394
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. De Torpedine. CAP. Olicibus non est iustitiae pudor quisquam, neque amicitiae, imo odia atque inimicitias inter se omnes cru deliter gerunt. Robore enim firmior debiliorem exedit, &conficit: alius qui dentibus praestat, infirmioribus uim infert: alius aculeo uehemens, atque pestiferum uulnus infligit: alij quibus neque uires neque aculei natura tributi sunt, ingenij armis teguntur: astutia nimirum &fraude, qua saepe piscem &robustiorem &maiorem perdunt: Torpedini uirium experti, &pelle molli obductae, hanc uim ingenuit natura, ut tametsi corpo ris debilitate in natando tam tardos motus habet, ut cum natat, ad iudicandum difficile sit moueatur nec ne: tamen eius tactus dolosum robur habet. Primum enim ut quispiam ipsius membra contigit, continuo obtorpescit, cuius quidem muneris praeclarè intelligens Torpedo, sese supinam in terram abijcit, &humi strata iacet immobilis tanquam mortua: Ac si quis ex piscibus ad eam appropinquat, hic primum tanquam uinculis constrictus tenetur, &tanquam arctissimo aa somno somno opprimitur. Post uero haec quanuis non leuis sit, tamen celeriter ex latebris erumpens, piscem mortuo similem edit: Et saepe ita in natantes pisces incur rens, eorum celeritatem tardat, &uel properantes suis uinculis astringit, &debilitati, fugere obliuiscuntur. Illa uero eos à fugiendo retardatos torpore, exedit &consumit.