# Ex Aeliani Historia 397

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/397

Iam pastor saepe in pastionibus Leonem aspicit pro catulis acerrime propugnantem, & praeclarè contemnentem factam saxorum lapidationem, & crebram missionem telorum, neque uel infinitis uulneribus confectus, inuicto robore animi prius omittit eos tueri, quàm omnino moriatur: neque enim sanè tantopere lua morte mouetur, quàm ut ne ab antro sui catuli abripiantur. Neque item pastor ad canis à partu recentis cubile appropinquare audet, & tametsi antea cum ea quasi societatem tuendi gregis coiuerat, tamen illius iracundia, qua de suis catulis ea permouetur, is deterritus, abscedere cogitur: neque quenquam agnoscit, at difficiles omnibus aditus habet. Arreptam uitulam grauiter mater luget, & longe lateque magno gemitu uagatur, ut pastoribus ipsis acerbum dolorem noueat. Vituli marini exeunt quidem de nocte magis, sed & interdiu & extra mare dormiunt: quod quidem ipsum narrantem Menelaum Telemacho, & Pisistrato Homerus facit in Odyssea, cum de Procaeo & eius diuinatione, qua is uteretur, ipsis narratorem inducit. CAP. LVI. De Vituli marini amore. Itulum marinum, Eudemius ait, in hominem Spongias piscari solitum, amore flagrasse, eoque ubi subterranea petra esset, extra mare progressum cum spongiatore uersatum fuisse. Quòd autem, cum is deformissimus esset, uitulo formosissimus uideretur, nihil forsitan mirum uideri debet: cum saepenumero homines in mulicres turpissimas amore inflam nentur, contrà ab elegantibus ualde abhorreant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
