# Ex Aeliani Historia 404

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/404

sunt: quae autem ex mari ueniunt, in Gangem forcipes maximas & tangentibus asperos habent: quae uero ex mari rubro in Indum excidunt, leues audio habere spinas, & forcipibus carere. De aculeo Pastinacae. CAP. X omnibus bestijs infestissimo ac periculosissiImo aculeo Pastinaca praedita est: cuius rei testimo nio est, si eum quis in arborem uirentem & florentem infixerit, non longo interuallo emarcescere differt, sed potius euestigio exsiccatur: idipsum facit in animalibus, nam si quod contigerit, necat. Ab omni medi cina inuictus existit aculeus, etenim primum ut pupugit, statim interficit: quę quidem ipsius arma uel rei ma ritimae peeritissimi perhorrent: neque enim alius quisquam, neque uulneratrix ipsa medicinam facere potest. De eiusdem natatione, siue uolatu. CAP. VI. DAstinaca marina cum natandi est cupiditate affeIcta, natare potest: cum rursus uolandi studio tenetur, sursum uersus sublimis uolat. Aculeum, cuius antè mentionem feci, mortiferum habet, ut uel celeriter non modò homines, sed etiam animalia alia perdere queat.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
