Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 408
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. ¶Arinus Leo, cum Locusta similitudinem habet, Mpraeterquam quòd maiori habitus tenuitate &gracilitate est. Caeruleo colore est, &subnigris maculis distinguitur, forcipes illius maximae &cancrorum speciem similitudinemque gerunt: à piscatoribus bene peritis, membranas quasdam habere dicitur appensas ex testis &colligatas, sub quas subiectae sunt molles carunculae &tenerae, quae Leonis adeps appellantur. Is ad hoc ipsum homines adiuuat, ut squalidam atque horridam faciem ad nitorem adducat. Rosaceo delibutus, &in unguentum confirmatus, formae pulchri tudinem conciliat, &candorem enitere facit. Id etiam auditione accepi, terrenum Leonem summè timere marini aspectum formidabilem, neque eiusdem odorem ferre: itemque illum ipsum dicunt marini extritarum crustarum puluerem in aquam infusum bibentem à uentris morbo liberatum iri. CAP. XV. De Cancris cursoribus. Nter Cancrorum diuersa &multa genera, quidam Aappellantur Cursores, quòd longe lateque uagentur, modo circum littora errant, modo longius proficiscuntur.