# Ex Aeliani Historia 408

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/408

CAP. XIIII. ¶Arinus Leo, cum Locusta similitudinem habet, Mpraeterquam quòd maiori habitus tenuitate & gracilitate est. Caeruleo colore est, & subnigris maculis distinguitur, forcipes illius maximae & cancrorum speciem similitudinemque gerunt: à piscatoribus bene peritis, membranas quasdam habere dicitur appensas ex testis & colligatas, sub quas subiectae sunt molles carunculae & tenerae, quae Leonis adeps appellantur. Is ad hoc ipsum homines adiuuat, ut squalidam atque horridam faciem ad nitorem adducat. Rosaceo delibutus, & in unguentum confirmatus, formae pulchri tudinem conciliat, & candorem enitere facit. Id etiam auditione accepi, terrenum Leonem summè timere marini aspectum formidabilem, neque eiusdem odorem ferre: itemque illum ipsum dicunt marini extritarum crustarum puluerem in aquam infusum bibentem à uentris morbo liberatum iri. CAP. XV. De Cancris cursoribus. Nter Cancrorum diuersa & multa genera, quidam Aappellantur Cursores, quòd longe lateque uagentur, modo circum littora errant, modo longius proficiscuntur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
