# Ex Aeliani Historia 412-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/412-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/412-2

compressu confringuntur, illae uero uel aegerrimę saxo conteruntur. Quaedam ipsarum nigerrimae sunt, nonnullae argentei coloris similitudinem gerere uidentur, ac quemadmodum earum est uarium & multiplex genus, sic multas & diuersas sedes habent. Quaedam enim in littoribus dispersae, iacent in arena, nonnullae sub algam subijciuntur, aliae in limo commorantur, aliae in saxis & stabulantur, & praefulciuntur. Aestiuo tempore cum fit messis, in Istrico mari gregatim natant. Euri & Austri idcirco fugientes sunt, quòd eos uentos ferre non possint.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
