# Ex Aeliani Historia 412

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/412

Cuius circumplicatione suum corpus cum obductum esse sentiunt, tum huc & illuc tanquam surijs incitati feruntur, ple niorem uictum inquirentes, ut tumoris accessione & corporis mole inflati, inuolucrum suum rumpere possint, ex quo ubi elapsae sunt, atque se explicauerunt, in sabulo iacent, mortuorum similitudinem speciemque gerentes. De nascente porrò pelle, etiam nunc molli & tenera, maximo afficiuntur timore. Vt autem ex dissolutione & diuulsione se paulatim collegerunt, & quodammodo reuixerunt, primum sanè gustant sabulum. Tandiu timidi sunt, & uiribus suis diffidentes, quoad tegumento circumuestiantur: id simul ut coeptum fuerit conglutinari atque ad naturam testae traduci, tum continuò tegmini tanquam armaturae confidentes, adsunt animis, & omittunt timorem. De Chamis. AP. XXI. CHamae marinę & uariae & multiplices sunt, nam Caliae asperae, aliae leues: & hae quidem digitorum

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
