Latin
CAP. XXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 414
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIIII. N mari rubro quaedam Conchae nascuntur, quae Itum testas scabras, concauas, §uris plenas, tum extremas partes acutas habent, tum coëuntes inter se sic alterno incursu coniunguntur, ut tanquam duarum serrarum coëuntium dentes uideantur inter se conuenire: unde fit, ut si piscatoris natantis quancunque partem, etiam si sub eam os subest, mordicus apprehenderint, amputent. De Polypo pisce Nauta nuncupato. CAP. XXV. JAutilus è genere Polyporum Concha una pręAditus est, cum ex ima maris sede ad summam aquam effertur, in uertit &mutat Concham deorsum uersus, ut ne hausta aqua rursus demergatur: ubi ad summam aequoris peruenit, &mare ab aduersa tempestate conquiescit, supinam Concham uertit: hac enim tanquam Scapha nauigatione fertur. Is autem duo brachia in utrumque latus demissa, sensim, atque moderate mouens remigat, domesticamque &natiiam nauem propellit: ac si uentus flat, brachia quae tanquam remos prius longe lateque porrigebat, gubernacula constituit, atque caeterorum brachiorum longe lateque passorum remigatione utitur, inter quae media est membranula pertenuis, ea passa, &intenta pro uelo utitur, sicque cum est sine metu nauigat, sin quippiam à ualentioribus beluis metuit, se demergens Loncham aqua complet, &simul ex pondere in profundum delabens, sese occultat, atque ita hostem effu git.