# Ex Aeliani Historia 414

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/414

CAP. XXIIII. N mari rubro quaedam Conchae nascuntur, quae Itum testas scabras, concauas, & secturis plenas, tum extremas partes acutas habent, tum coëuntes inter se sic alterno incursu coniunguntur, ut tanquam duarum serrarum coëuntium dentes uideantur inter se conuenire: unde fit, ut si piscatoris natantis quancunque partem, etiam si sub eam os subest, mordicus apprehenderint, amputent. De Polypo pisce Nauta nuncupato. CAP. XXV. JAutilus è genere Polyporum Concha una pręAditus est, cum ex ima maris sede ad summam aquam effertur, in uertit & mutat Concham deorsum uersus, ut ne hausta aqua rursus demergatur: ubi ad summam aequoris peruenit, & mare ab aduersa tempestate conquiescit, supinam Concham uertit: hac enim tanquam Scapha nauigatione fertur. Is autem duo brachia in utrumque latus demissa, sensim, atque moderate mouens remigat, domesticamque & natiiam nauem propellit: ac si uentus flat, brachia quae tanquam remos prius longe lateque porrigebat, gubernacula constituit, atque caeterorum brachiorum longe lateque passorum remigatione utitur, inter quae media est membranula pertenuis, ea passa, & intenta pro uelo utitur, sicque cum est sine metu nauigat, sin quippiam à ualentioribus beluis metuit, se demergens Loncham aqua complet, & simul ex pondere in profundum delabens, sese occultat, atque ita hostem effu git.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
