# Ex Aeliani Historia 417

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/417

OAtellas non sanè à saxis auellas, ne Milonis quidem digitis, qui Punicum maium cum apprehen disset, arcte adeo comprimebat, ut non aduersariorum quisquam posset extorquere è manu. Eas autem quicunque de saxo, ad quod adhaeserint, abstrahere aggreditur, magna quidem uoluptate ex earum com prchensione afficitur, quòd eas uersans, sperat se praeda potiturum esse, ueruntamen illarum compos qua rum fieri studet, nequit: tandem aliquando serro abrasae abscinduntur à saxo.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
