Latin
XXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 421
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. CAP. Estudinis Indicae &fluuiatilis testa non minor est quàm scapha iustae magnitudinis: decem enimle guminum modios capit. Ac illic quoque terrenae Testudines gignuntur, magnitudine maximarum glebarum, quae in altis arationibus terrae non difficilis excitantur, bene penitus intrante aratro, &sulcum facilime proscindente, &glebas in excelsum excitante. Eiusmodi Testudinum genus aiunt testas exuere, ac sanè easdem ab agricolis sic ligonibus abstrahi, quemadmodum uerines ex uerminosis locis: eaedemque non amarae, ut marinae sunt, sed &suaues, &pingues ha bentur earum carnes. De Testudinibus maris magni. CAP. XXXVIII. IN nuncupato mari magno Insulam esse nomine HTaprobanem peruagatum est, longitudine septem mil. stadiorum: latitudine uero quinque mil. Vrbes au tem non habere, sed quinquaginta &septingentos uicos: tecta ex ligno facta non esse, sed ex integumentis maximarum Testudinum, quę in eo mari procreantur: Vniuscuiusque superficies integrum tectum praestare potest, nam singulae testae ad quindecim cubitorum magnitudinem procedunt, ut sub eis non pauci habitare queant, ac nimirum uehementissimos solis ardores defendant, &prolixam umbram efficiant, sicque ad perferendos imbres resistunt, ut melius quam omnes tegulae pluuiarum uim repellant.