# Ex Aeliani Historia 421

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/421

XXXVII. CAP. Estudinis Indicae & fluuiatilis testa non minor est quàm scapha iustae magnitudinis: decem enimle guminum modios capit. Ac illic quoque terrenae Testudines gignuntur, magnitudine maximarum glebarum, quae in altis arationibus terrae non difficilis excitantur, bene penitus intrante aratro, & sulcum facilime proscindente, & glebas in excelsum excitante. Eiusmodi Testudinum genus aiunt testas exuere, ac sanè easdem ab agricolis sic ligonibus abstrahi, quemadmodum uerines ex uerminosis locis: eaedemque non amarae, ut marinae sunt, sed & suaues, & pingues ha bentur earum carnes. De Testudinibus maris magni. CAP. XXXVIII. IN nuncupato mari magno Insulam esse nomine HTaprobanem peruagatum est, longitudine septem mil. stadiorum: latitudine uero quinque mil. Vrbes au tem non habere, sed quinquaginta & septingentos uicos: tecta ex ligno facta non esse, sed ex integumentis maximarum Testudinum, quę in eo mari procreantur: Vniuscuiusque superficies integrum tectum praestare potest, nam singulae testae ad quindecim cubitorum magnitudinem procedunt, ut sub eis non pauci habitare queant, ac nimirum uehementissimos solis ardores defendant, & prolixam umbram efficiant, sicque ad perferendos imbres resistunt, ut melius quam omnes tegulae pluuiarum uim repellant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
