Latin
XXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 423
Unproofread scanNot analysed yet
TVrbo &tempestas ad terram Echinos allidens è mari funditus in aridum expellit: hi eius periculi metuentes, cum sentiunt mare inhorrescere, &uentorum acerbitate procellas cieri, suis spinis lapillos ad gestandum faciles tollunt, ut libramentum ac firmamentum habeant, ut ne procellarum incursui, ad euertendum opportune periculum, à quo sibi timent, uehementer subeant. Eos obductos testa, atque acueis communitos, si quis contriuerit, &alia separatim ab alijs frusta in mare abiecerit, haec tamen cohaerentiam &coitionem inter se faciunt, &affinem partem recognoscunt, &applicata cohaerescunt, uelut conseruntur, simul &naturali rursus quadam conciliatione integrantur. Quibus rebus commodus sit Echinus marinus &terrestris. CAP. XLII. Dstomachum hebetantem non parum proficit AEchinus marinus, etenim uel omnium ciborum