# Ex Aeliani Historia 427

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/427

Eius pellis duorum digitorum crassitudine est, eiusmodi aus tem machinatione capitur: Hamum robustum ad fer ream catenam alligatum deijciunt, & ne ferrum deuoret, agnum aut hoed um ad illecebram in hamum mplicant: deinde in fluuium demittunt. Triginta uiri hasta & ense accincti, & corneis sudibus bene robustis, si percutere sit necesse, ad sunt: deinde hamo captum trahunt, & abstractum, interficiunt: Triginta dies appensum tenent, atque ex eo in fictilia uasa crassum oleum stillat: singuli uermes quinque olei sextarios reddunt, quod quidem ipsum regi Indorum apportant. Huius ea est uis olei, ut sine ullo igne eius infusa hemin a quencunque lignorum aceruum comburat. Ac si uel hominem uelis uel aliud animal exurere, primum ut hoc infuderis, funditus statim deflagraucrit. Eodem ipso Persarum regem aiunt capere fostium urbeis: neque arietes, testudines, aliaque bellica tormenta ad eas capiendas opus esse: nam cum fictilia uasa unius heminae capacia eo impleta & obstructa in portas iaculatur, uasa quidem ad portas allisa rum puntur, at oleum delapsum ignem circunfundit, ut ręstingui non possit, & flamma insaturabilis comburit homines pugnantes. Haec Ctesias Cnidius.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
