# Ex Aeliani Historia 428

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, DIVISIO PISCIVM. CAP. XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/428

Vtrinque dentati, Homo, Equus, Asinus, & sanè adipem habent. Dentes continuos possidet, Bos, Ouis. Dentes exertos habent, quae extra dentes eminentes ostendunt, Aper: nam Elephanti potius quàm dentes cor nua appellanda sunt. Insecta: ut Vespae, Apes: haec enim spiratione earere dicuntur. Ambigentia: Equus fluuiatilis, Natrix, Castor, Crocodilus. Latibulis teguntur, Lacertus, Salamandra, Testudo, Croceodilus, Serpens: haec etiam senectutem exuunt, praeter Crocodilum, & Testudinem. Bisulea: Equus, Asinus, Bos, Elephantus, Capra, Ouis, Sus. Multifida: ut, Homo, Canis. Planipeda: Cygnus, Anser. Cuteis alis praedita, Vespertilio. Vncinatis unguibus sunt, quibus incuruum est rostrum: ut Accipitres, Aquilae. De Piscibus Nill. CAP. L. ¶ Aximis aestatis caloribus cum in Aegyptiorum Iagros Nilus redundat, & dilabitur, atque explicatus marini aequoris speciem similitudinemque gerit, tum Aegyptij ibi piscantur, ubi antea arationes essent, & na uibus ad fluuij accessionem accommodatis nauigant: Postea uero quàm Nilus redit ad se, atque ad pristinam modi rationem à natura sibi attributam, pisces à parentis fluuij decessu deserti, ad breuia limosa adhaerescunt, atque agricolis ad praedam relinquuntur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
