Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 431
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum ad pariendum pisces enatant in uicina flumina. CAP. LVI. Olsces cum uicini sunt ad pariendum, ex salsilagine ad flumina lacusue mari suo propinquos seseinci tant, aquam à tempestatibus conquiescentem cupide amplexantes: tranquillitas probe affecta est, ad excipiendos piscium partus, &conseruandos ex damni contractione, atque insidiarum comparatione, propter beluarum quietem &paucitatem: cuiuscemodi libertatem &immunitatem flumina &lacus habere solent: atque ideo Euxinus pontus plurimis piscibus abundat, quòd non solitus sit beluas procreare: &sicubi autem Vitulos marinos profert, minime ij qui lem grandes euadunt: à caeteris autem omnibus beluis maleficis pisces ibidem tuti sunt. Quemadmodum pisces diuersas sedes &cibos CAP. LVII. habent. Ermultas sedes commorationum pisces habent: alij enim in saxis uersantur, alij ad harenas adhaerescunt, nonnulli ad herbas commorantur: Nam permultae herbae marinae &uariae habentur. Earum quaedam musci, quaedam algae appellantur, quędam ampeli, quaedam staphyline: sunt etiam quae fuci uo centur: est quaedam nomine brassica, quarum aliae alijs pastus ministrant, nec piscium quisquam aliam atque eam quam assueuerit depasci attingit. Dulci aqua in mari pisces aluntur.