# Ex Aeliani Historia 431

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/431

Quemadmodum ad pariendum pisces enatant in uicina flumina. CAP. LVI. Olsces cum uicini sunt ad pariendum, ex salsilagine ad flumina lacusue mari suo propinquos seseinci tant, aquam à tempestatibus conquiescentem cupide amplexantes: tranquillitas probe affecta est, ad excipiendos piscium partus, & conseruandos ex damni contractione, atque insidiarum comparatione, propter beluarum quietem & paucitatem: cuiuscemodi libertatem & immunitatem flumina & lacus habere solent: atque ideo Euxinus pontus plurimis piscibus abundat, quòd non solitus sit beluas procreare: & sicubi autem Vitulos marinos profert, minime ij qui lem grandes euadunt: à caeteris autem omnibus beluis maleficis pisces ibidem tuti sunt. Quemadmodum pisces diuersas sedes & cibos CAP. LVII. habent. Ermultas sedes commorationum pisces habent: alij enim in saxis uersantur, alij ad harenas adhaerescunt, nonnulli ad herbas commorantur: Nam permultae herbae marinae & uariae habentur. Earum quaedam musci, quaedam algae appellantur, quędam ampeli, quaedam staphyline: sunt etiam quae fuci uo centur: est quaedam nomine brassica, quarum aliae alijs pastus ministrant, nec piscium quisquam aliam atque eam quam assueuerit depasci attingit. Dulci aqua in mari pisces aluntur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
