# Ex Aeliani Historia 433

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/433

In Arethusa Chalcidensi mugiles etiam mansueti & anguissę inauribus tum argenteis, tum aureis ornati accipiunt à largientibus cibos, à sacerdotibus uiscera, & caseos. Polybius quarto & tricesimo libro historiarum, inter Pyreneos & Narbonem dicit agrum esse, per quem Illiberis, & Ruscyno fluuij praeterfluem tes, urbeis gentiles suas feruntur à Gallis habitatas, esse autem agrum illum capanum, tum tenui & rara terra, tum multo gramine uestitum, in eo pisceis fossiles esse. Cum enim sub gramine terra ad duo triaue cubi ta arenosa sit, & subterlabatur errans aqua, pisces etam simul cum aqua sub terram cibi gratia subeunt. Nam quod graminis radice delectantur, ideo agrum subterraneis fossionibus implent: eiusmodi autem pisces refossi capiuntur. Theophrastus item commemorat pisces, qui sic ex fluminibus in terram tanquam Ranae exeant, & rursus in aquam redeant. Postea autem quam (sic ut ait Nicolaus Damascenus, quarto & cen tesimo libro) ad Apameam Phrygiae urbem, Mithridatici belli temporibus è motu terra discessisset, lacus qui antè ibi nulli comparuissent, repente extitisse, fluuiosque & fontes nouos ex eisdem locis terraemotu excitatos fuisse, ucteresque exaruisse, ac nimirum plurimam aquam tum dulcem, tum salsam, tametsi ab tis locis mare longe abesset, ex uisceribus terrae sic emanasse, ut tractum uniuersum illum tum Ostrcis, tum alijs piscibus marinis referserint. Multis etiam locis constat piscibus pluisse. Phanias treis dies scribit in Cheronesso piscibus pluisse.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
