Latin
CAP. LVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 435
Unproofread scanNot analysed yet
Neque praeterea silentio praetereundi, qui piscibus in Lycia diuinant, de quibus Epicharmus secundo libro Lysiacharum historiarum ita scribit: Cum ad mare, ac cesserunt, ubi Apollini lucus consecratus est, cuius in medio excauatus sicca in harena locus δνος appel latur, qui oraculum petunt, gemina ueruma ex ligno facta, decem assarum carnium frustis implicata portantes, eò accedunt, &sacerdote quidem in luco sessitante silentio uerua in δῆνον conijciunt, &quid inde euenturum sit, expectant. Post obeliscorum iactum, locus ille maximis impletur aquis, ac nimirum ea pi scium multitudo accedit, ut rei spectaculum stupidum spectatorem detineat. Cum autem consultor piscium quos uiderit genera uati denunciauerit, ab eo corum quae postulauerit, responsum fert. Apparent autem Orphi, Balenae, Pristes, &multi alij ad aspectum no strum insoliti. De uaria &multiplici Piscium natatione. LX. CAP. TAgantur pisces atque errant, alij quidem frequen