Latin
CAP. LVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 436
Unproofread scanNot analysed yet
mam maris sedem pisces adhaerescunt, horrentes perfrigidam maris tempestatem. Itaque ex ipsis sunt qui arenas pennis ex aggerent, &his tecti seipsi tepefaciant, alij in saxorum angustias compulsi atque com pressi, ibi in protectione à frigore libenter quiescant, alij in pelagi cauernas abditi atque abstrusi summam maris inhorrentem uitant, neque enim in mari imo tam aiunt furentes &inflatas, quàm in summo tempestates cieri &agitari. Ineunte uere, cum coelum serenum est, &dies laeti illucent, &herba prata conuesuunt, plantae uirere incipiunt, tum pisces maris tran quillitatem sentientes, ad extimum &summum mare efferuntur, uagos &saltatorios agunt motus, &tanquam peregre redeuntes, prope à continenti natant. Quemadmodum in sinibus uadosis pisces capiuntur. LXII. CAP.